Hľadaný výraz: Mt 2,22-23; Lk 2,39-40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae 23 et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.

39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

1

mail   print   facebook   twitter